previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari1, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur. [52] sed ut quidquid2 ego apprehenderam3, statim accusator extorquebat e manibus. si quaesiveram quae4 inimicitiae Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura fuisse5 dicebat. cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus6. [53] cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas7 esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de8 re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu9 venire posse10: quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus11, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum12 locutum13 esse dicebat. [54] atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota14 accusatione Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremoid quod maximo malo illi causae fuithoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et15 manifesta faciebant.


1 laudi dari Mb2a: laudari (-e b1) ςb1ψa

2 quidquid quidque Ascens. (i), cf. Madvig. Fin. v. 24

3 apprehenderam Mμ: reprehenderam αs

4 quaesiveram ςa: quaesieram Mμ

5 fuisse ςa: esse Mμ

6 sed. . patronus om. a

7 insidias factas ςa: factas insidias Mμ

8 alia de ςa: de alia Mμ

9 cuivis usu (-us s) Mμs: quo visus ς: quovis usus t

10 posse Mμ: posset αa

11 Quintilius C. Stephanus: Quintius Mμa

12 secum Cleophantum Mμ: se cum Cleophanto a (? ς

13 locutum Mμt: collocutum b2s

14 tota ςa: et tota Mμ

15 et ςa: ac Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: