previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [105] tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet. [106] Vter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondit1? quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei2 tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint3. qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam4 antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt. [107] ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus5 ipsis quod hi6 fecerunt7 rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Q.8 Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita9 dicere, quaeque10 iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum11 disciplina, qualis L. Caulius mergus, M. Basilus12, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius13 pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in14 his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit. [108] O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur.


1 respondet cod. Graevii

2 ii ς: om. a

3 declinarint mg. Lambini: declinarent codd.

4 iam sup. lin. hab. ς, om. a

5 nominibus Naugerius (2)

6 hi ςa: ii bχψ

7 fecerunt ba: fecerint σχψ

8 quis Q. bψ2a: quisque σχψ1

9 ita illa Torrentius

10 quaeque iam scripsi: quae quia codd.

11 iudiciorum (-or- sup. lin.) ς, Manutius: iudicum cett. (cf. §76)

12 Basilus Lambinus: Basilius codd.

13 Heius Mμ: Heiutus (Hevi- a) ςa

14 in b2ψ2a: ex Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: