previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. [123]

quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. ac primum illud statuamus utrum, quia censores1 subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. si quia2 subscripserint, videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium gladium3 pertimescamus. sin autem quod subscriptum est, [124] quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit4; unum denique aliquod a Cluentio5 profectae pecuniae vestigium ostende. vince deinde bonum virum6 fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam7 amplexato8, tum illorum iudicium cum re coniunctum esse9 defendito. [125] dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi manu sua10 corrupisse iudicatus11 sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis necaverit12, qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit13, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione14 dederit, qui socrum, qui uxores15, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui, cum venenum privigno suo dare vellet16, manifesto deprehensus sit17, cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico constabunt neque18 ullo argumento Cluentianae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?


1 censores de illo corrupto iudicio add. b2ψ2s2

2 quia ςs: ideo quia Mμ

3 gladium om. s (contra B): del. Baiter

4 quem... dederit om. a

5 aliquod a Cluentio Mμ: a Cluentio aliquid ςBs: a Cluentio t

6 bonum virum ςa: virum bonum Mμ

7 censoriam ςbψa: censorum Mς

8 amplexato bψ, Priscian. (K. ii. 393): amplexator Mςa

9 cum re coniunctum esse Mμ: coniunctum cum re esse s (? ς): coniunctum esse cum re t

10 manu sua a (? ς): sui Mμ

11 iudicatum b1a

12 curaverit... necaverit αa: curarit... necarit Mμ

13 curaverit ψ2s (? ς): curarit Mμ: curavit t

14 abortione αBa: potione Mμ

15 uxores ςa: uxorem Mμ

16 dare vellet αa: quaereret Mμ

17 deprehensus sit ςa: sit deprehensus Mμ

18 neque ςa: nec Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: