previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [33] itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset1 avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius2, isque, cum3 gravi morbo adfectus esset4, heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis5 praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeamquae tum ei mulieri socrus eratquoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et6 salvum parere posset7. itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset8; ab9 secundo herede nil legat. quid de Oppianico suspicatus sit videtis; [34] quid iudicarit10 obscurum non est. nam cuius11 filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non12 longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset13, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur; [35] attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.


1 cognosset P: cognoscet M: cognosceret μ

2 Cn. Numerius αa

3 isque cum P: is qui αt: isque Mμs

4 esset Halm: esset et Mμa

5 amicis adhibitis Mμa: adhibitis amicis P

6 servare et P: servaret ut Mμa

7 possit ςs

8 esset erit αa

9 ab a ςb1

10 iudicaverit σψ2a

11 cuius Pςa: cum eius Mμ

12 non αa: om. Mμ

13 esset erit αa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: