previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est1. timoris enim causam2, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis, [121] populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatas3, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisse4 subscriptum est suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectos5 iudices referre numquam sibi6 ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt. [122] censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellare7 voltis, non steterunt. atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindat8, ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios9 referri aut tribu10 moveri11 iubeat, alter vetet. qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo Romano12 rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?


1 causa est praetermissa Zielinski p. 200

2 causam om. a

3 sublatas ςa: delatas M: deletas μ

4 accepisse ςa: cepisse Mμ

5 lectos ςa: selectos Mμ

6 sibi numquam a

7 appellare ςa: appellari Mμ

8 praescindat ςa

9 aerarios (-ium b1) referri Mb2ς: aerario referre σψa

10 tribum ς: tribus B

11 moveri Mμ: movere ςBa

12 Romano om. a

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: