previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [110] nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris1 advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam2 a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat3, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis4 per quos in altiorem locum ascenderat! [111] neque iniuria. facite5 enim ut non solum mores et adrogantiam eius6 sed etiam voltum atque amictum atque etiam7 illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem ab8 subselliis ad9 rostra detulit. et iam10 querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita11 vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est. [112] si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis12 nobilissimus. Vt Quinctiusnihil enim dicam de ceterissi fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura13 boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.


1 lautioris ςB laudatoris aut (om. aut b1ψ1) Mμ

2 desuefactam iam ςa: iam desuefactam Mμ

3 revocarat ςba: revocaverat Mσψ

4 fuit illis ipsis Baiter: suis ipsis ςa: suis illis ipsis fuit Mμ

5 facite Mμ: fecit αBa

6 et arrog. eius ςa: eius et (om. et bψ) arrog. Mμ

7 etiam αa: om. Mμ

8 ab Mψ: a bςa

9 ad αa: in Mμ

10 et iam Mμ: etiam αa

11 ita sit ita ςBa

12 vitiis civis a

13 a Naugerius: in codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: