previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [46] C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati1, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est usus2 Oppianicus familiarissime. iam3 hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem4 arbitrarentur, cum omnis ab eis5 fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose6, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C. [47] Fabriciumnam L. erat mortuusinsidias habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine habitus. Vtebatur autem medico non7 ignobili sed8 spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. servus non incallidus et, ut9 res ipsa10 declaravit11, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito est conlocutus12. habitus statim cum M. Baebio13 senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia14 fuerit meminisse vos arbitror. ei placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur15; multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia16 obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur. [48] pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet17?


1 Aletrinati Priscian. (K. ii. 348): Allerinati ς: Aletrinate Mσψ1: Larinati bψ2a

2 est usus ςa: usus est Mμ

3 iam nam Madvig

4 esse turpem ςa: turpem esse Mμ

5 iis a: his Mμ

6 studiose ςa: studio Mμ

7 non αa: om. Mμ

8 sed del. Müller

9 et ut σψ2a: sed ut Mμ

10 ipsa res a

11 declarat B

12 collocutus ςa: locutus Mμ

13 Baebio (Be-) αa: Bebrio Mμ

14 diligentia αa: dignitate Mμ

15 comparatur αa: om. Mμ

16 pecunia a: pecuniaque Mμ

17 esse dicet (diceret t) ςa: dicit esse Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: