previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

66. iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. atque istam ipsam quaestionem dicite qui1 obsignarit2 unum aliquem nominatim3. neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari. [186] quid ais, T. Atti4? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferes5 neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de6 matris sinu deprompseris, hanc hi7 tales viri comprobabunt8? esto, in tabellis nihil est auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus, quid? amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non reservata9 est? quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato? [187] quaero abs te, Oppianice10, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum11 exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est12 qui nesciat. timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servoli13 voce morientis14. [188]

quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in ullis15 locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate16 matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertinebant17. nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit. praetereo quod A. Aurium18 cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum videret. [189] illud primum queror de19 illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si20 esset, certe postea deprehensa re non illa ut a viro improbo21 discessisset sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelere omni22 adfluentem reliquisset. [190] non modo id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret23 insidias aliquas ac dies omnis atque24 noctes tota mente25 mater de pernicie fili cogitaret. quae primum ut illum confirmaret accusatorem26 filio suo, donis, muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit.


1 qui Baiter: quis Mμa

2 obsignavit ς, ed. V

3 nominatim ςa: nominat Mς: nominate bψ

4 T. om. ς

5 afferes ς, ed. Mediol.: afferas cett.

6 de αa: ex Mμ

7 hi ii ς

8 comprobarunt ς

9 reservata Mμ: servata ςa

10 te ab Oppianici ς

11 esse actum ςa: actum esse Mμ

12 Larin. est ςa: est Larin. Mμ

13 servuli (-ili Mς) Mμ: serva ς: servi a

14 emorientis coni. Müller (cf. Zielinski p. 200)

15 illis ςb1s

16 cupiditatem a

17 pertinebat a

18 quod A. t: quodam ς: quod M. s: quod Mμ

19 de ςa: ab Mμ

20 quod si ςa: quod nisi Mμ

21 a viro improbo ςa: ab improbo viro Mμ

22 scelere omni Mμ, Arusian. s. v. affluit illa re (K. vii. 457): scelere omnium ς: scelerum omnium a

23 strueret (filio add. t) ςa: instrueret Mμ

24 atque ςa: ac Mμ

25 tota mente ςb2a: totas mente Mμ

26 accusatorem ς: Oppianicum accusatorem cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: