previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus1 in locis inanissimis2 tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam3 coepit. 'ego dem4 iudicibus? mihi ipsi igitur5 praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum6 damnari necesse sit? quid7 tandem? — nihil enim est quod non fieri possitsi quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.' [71] capit hoc consili8 ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque hoc audivit 'ne gratiis': 'quo voles9' inquit 'sequar; sed quid adfers?' tum ei10 quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo. [72] itaque minime amarus11 eis12 visus est qui aliquid ex eius sermone speculae13 degustarant14. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. tum appellat hilari15 voltu hominem Bulbus ut blandissime16 potest: 'quid tu' inquit 'Paete?17' — hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum18 delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae19 quam generis uti cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' hic ille planus20 improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret21, contrahit frontemrecordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque voltus22et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab23 natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset24, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum25 atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum26 palam omnes laturi essent, condemnatum iri.


1 miserrimus b1t: miserrimis Mb2σψs locis] loculis Ernesti: focis Gulielmius

2 inanissimis ed. Guar.: et inanissimis Mμa: exinanitissimis Classen (et cum... videret om. Severian. Rhet. M. p. 361)

3 suam mentem αa

4 ego dem (eo ego s) b2ψ2a: eodem ς: deme Mμ

5 ipsi igitur ςa: igitur ipsi Mμ

6 Oppianicum ςa: Oppianico Mμ

7 quid ςb1a: qui cett. non fieri ςa: fieri non Mμ

8 consilii σψ2a: consilium Mμ

9 quo quod ςa

10 ei HS ψ2s

11 amarus Mμ: avarus ςa

12 iis b2a: is Mμ

13 speculae αa: spe gulae Mμ

14 degustarant a: degustarat ςMbψ (om. ς

15 hilari Mμ: hilaro a

16 blandissime Mμ: placidissime a

17 Paete a: Pacete Mμ: facete b2ψ2

18 aliorum a

19 suae om. a

20 planus Mς, Gellius xvi. 7. 10: plane ς: planius ba

21 incubarat ςb1

22 voltus queritur se ab Oppianico destitutum add. codd., del. Peterson

23 ab ςMψt: a bςs

24 condidisset a

25 sese... destitutum del. Madvig

26 cum quam b1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: