previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [95] quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate1 cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum2 inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius3 neque4 Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi5, vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. [96] non fuit illud igitur6 iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus7, non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur8 et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex9 lege subsortitus iudicem10 non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte11 esse coniuncta. [97]

at enim12 etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi13 litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei14 maxime. iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.


1 et humanitate om. ςba

2 vestrum ςb1a

3 P. Sylvius: L. ςa: C. Mbψ: Sex. ς

4 neque ςa: nec Mμ

5 viri atque ampliss. ςa: atque ampliss. viri Mμ

6 illud igitur ςa: igitur illud Mμ

7 ullus est adhibitus αa: est habitus Mμ

8 arbitretur ς: arbitraretur Mbψ

9 ex e a

10 iudicem del. Garatoni

11 ex causa parte ς

12 enim ςa: om. Mμ

13 Coscinii ς

14 ei om. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: