previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53.

neque me illa oratio commovet1, quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam2 circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. [146] Vt tibi3 concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur4 discedi ab5 legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic6 civitas sine lege suis partibus ut7 nervis ac sanguine et8 membris uti non potest. legum ministri magistratus, legum9 interpretes iudices, legum denique10 idcirco omnes servi sumus11 ut liberi esse possimus. [147] quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices12 tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi13 scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante14 dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo15? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M. Plaetori et16 C. Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de ambitu17 causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis. [148] si quis18 apud me, T. Atti19, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et20 periculi non legitimi declinatio.


1 commovet P: commoveret Mμa

2 quempiam Pσψ2a: quemquam Mμ

3 sibi σψ2a

4 contineatur Pσψ2a: teneatur Mμ

5 ab P: a Mμa

6 sic ita Quintil. v. 11. 25

7 ut om. ςBs (contra Quintil.

8 et sanguine P (contra Quintil.

9 et legum ςBψ2a

10 legum denique Mμa: LEGIB. NIQ. P: legibus denique Baiter

11 servi sumus Mμa: servimus P

12 iudices hi ς

13 illi om. ςa

14 ante Pςa: antea Mμ

15 ergo Pσψ2a: ergo est Mμ

16 et om. a

17 de ambitu Mμ: ambitu ς: ambitus ψ2a

18 quis ςa: qui ςμβψ

19 T. Acci, te ςa: te, T. Acci Mμ

20 et ςa: sed Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: