previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. [87] an vero praevaricaretur? nam1 id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. sed quid2 opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo3, cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur corrumpendos fuisse; ad Staienum dcxl4 milia nummum5 esse delata. si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere6. [88]

at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista res7 est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa8 iudicia quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut9 tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse10, partim nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata. [89] hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices11, attente audiatis.


1 nam b1, Pantagathus: iam Mb2σψa

2 quod ςa

3 disputo αa

4 dcxl ς: sexcenta et (om. et ςa) quadraginta cett.

5 nummum om. a

6 discribere Kayser: describere Mμa

7 ista res del. Garatoni

8 ista multa ςba: multa ista Mμψ

9 aut partim autem b2ψ2a (? ς

10 similis fuisse ςs1

11 iudices Garatoni: iudiciis Mμa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: