previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiterunt1, cum2 ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate3, nisi ut ei qui4 rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C. Flavius5 pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem6 ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent7 et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse. [154] aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti8 petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud9 exteras nationes nomen et gratia, toga10 praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa11 recte factis maiores nostri praemia tum12 plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea13 lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc14 erat Sempronia, nunc est Corneliaintellegebant enim ea lege equestrem ordinem non tenerised ne nova lege adligarentur laborabant. [155] habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea15 lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur16. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur.


1 restiterunt b2ψ2a: restituerunt (-u- ς) cett.

2 cum ed. Hervag.: quam cum codd.

3 tum erat nobilitate ed. Hervag.: tum (cum ς) erant nobilitatis codd.

4 ut ii qui b2, Halm: uti qui γ2, Manutius: utique cett.

5 tum Müller: tunc codd.

6 eiusdem Klotz: eiuscemodi (huiusce - bψ) codd.

7 et recusarent Manutius: haec recusarent codd.: haec reputarent Madvig

8 secuti Angelius: secum codd.

9 splendor apud splendore ςB

10 toga Naugerius: toga et codd.

11 cum summa b1χ: consumma σψ1t: summum bψ2s

12 praemia tum Orelli: premixtum ςb1χψt: praemium b2ψ2s

13 ne ea ςa: ea ne bχψ

14 tunc ςa: tum Mμ

15 ea ex ςa

16 teneretur Mμ: tenetur ςa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: