previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

63. [176] post mortem eius Sassia moliri statim1, nefaria mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit. emit de A. Rupilio2 quo erat usus Oppianicus medico Stratonem quendam3, quasi ut idem faceret quod habitus in emendo Diogene fecerat. de hoc Stratone et de Ascla4 quodam servo suo quaesituram esse5 dixit. praeterea servum illum Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis omnibus vehementissimis6 quaeritur. cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum7 adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. [177] quaestio illo die de amicorum sententia dimissa8 est. satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversari9 advocati et iam10 vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta11 ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum. [178] redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo12 verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone13 illo14 venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.


1 moliri statim ςa: statim moliri Mμ

2 Rutilio ςs

3 quendam hic defic. Mς usque ad honestissimorum § 182, lac. supplet ς in pag. dimidiata: supplem. in textu hab. bχψa

4 Ascla ςt: Asela ψ2s: assecla bχ

5 esse sese Baiter

6 vehementissime a

7 advocatorum et vi tormentorum add. codd., del. Halm

8 dimissa b2χψ2: demissa cett.

9 aversari Manutius: adversarii (-i t) codd.

10 et iam Manutius: etiam codd.

11 tormenta essent Ernesti

12 non modo in ς

13 a Stratone (-nem ς) ςb1χψ1: Stratonem ψ2t: per Stratonem b2s

14 illo illud ψ2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: