previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. ecce tibi eius modi sortitio ut1 in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant. [76] hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actum2. deinde homines sapientes et ex3 vetere illa disciplina iudiciorum, qui4 neque absolvere hominem nocentissimum possent neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum re illa incognita primo condemnare vellent, “non liqueredixerunt. non nulli autem severi homines qui hoc statuerunt5, quo quisque animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia6 sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adducti7 absolverunt8. [77]

condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset9 crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. habetur una atque altera contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabat10; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia11; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse12 arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere. [78] atque illo ipso tempore in aedis T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem13 viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno14 extorta atque erepta sit.


1 ut fuit ut αa

2 actum factum αa

3 et ex P: ex Mμa

4 qui Pςa: om. Mμ

5 statuerant coni. Peterson

6 impudentia b2a

7 abducti ςt

8 absolverunt Pb1a: absolverent Mb2σψ

9 possit ςa

10 clamitabat Mςa: clamabat P

11 iudicia esse a

12 esse P: om. Mμa

13 eum sermonem aud. omnem P: eorum sermonem omnem aud. Mμ

14 Staieno P: ab (a μ) Staieno Mμa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: