previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [9]

corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum1 innocentem, Statium Albium2, condemnaret. ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius3 atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum, neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit. [10]

primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit4. hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius5 est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia6 non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi7 nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro8 vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic9 autem pro quo dicimus10 nihil possit offensionis accipere11 sine acerbissimo animi sensu ac molestia12 et sine summo dedecore vitae et turpitudine13. [11] atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam14; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.


1 inimicum ςa: inimicum suum Mμ

2 Abbium ς

3 illius caput ςa

4 descendit coni. Müller

5 Albius Mσψ: Abbius ς: Albinus bs

6 praesentia ςa: praesentia satis facere Mμ

7 nisi ni a

8 et pro Mb2ψa: et b1ς

9 hic αa: huic Mμ

10 dicimus ςa: dicitur Mμ

11 accipere αa: accedere Mμ

12 molestia αa: dolore Mμ

13 et turp. ςa: ac turp. Mμ

14 repetam Quintil. iv. 1. 79

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: