previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. [139] ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. sed errat vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae1 causarum ac temporum2 sunt, non hominum ipsorum aut3 patronorum. nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate nostra4 constituantur sed quae ex re ipsa causaque ducantur5. [140] hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam6 orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare7 dixisse'; proinde quasi, si8 quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus9, hominum memoria non comprehendatur. ego vero in isto10 genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui, cum Cn. Plancum11 defenderet accusante M. Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius12 orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. [141] itaque in13 respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex14 causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse15 excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: 'forte evenit ut ruri in Privernati16 essemus17 ego et Brutus18 filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'in Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte cum adsedissemus19 ego et Brutus filius,20' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari21 voluisse dicebat22. quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse23 non moleste fero. [142] neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita24 dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse25, antea fuisse in ea26 opinione populari27, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc28 graviorem de illo iudicio opinionem attulistis29, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.


1 illae ςBs (om. t): illae orationes Mμ

2 temporis B

3 aut σψ2a: ac Mμ

4 auctoritate nostra Ma: nostra auctoritate μ

5 dicantur ςt

6 numquam ullam ςs

7 negare ςBa: se negare Mμ

8 quasi si αa: quasi Mμ

9 mandarimus ςa: mandaverimus Mμ

10 isto Mμ: ipso ςa

11 Cn. Cic. de Or. ii. 220: C. ςa, Quintil. vi. 3. 43: L. Mμ

12 eius om. ςBa

13 in Mμ: om. αa

14 et ex αs: ex t: et Mμ

15 ipse ςa: et ipse Mμ

16 Privernati Cic. de Or. l. c., Quintil. l. c.: Privernate Mμ

17 essem ςBs

18 Brutus Marcus Cic. de Or., ita mox (bis

19 cum adsedissemus adsedimus Cis. de Or. ego et Brutus filius om. bψ

20 Albanum... filius om. Mςs forte om. ς

21 testificari se σψ2a

22 voluisse dicebat σψ2a: dicebat (add. se b2) voluisse Mμ

23 esse αa: om. Mμ

24 ita ςa: ista Mμ: illa Halm

25 cognosse (ante lac. bψ) μs: cognosce Mt

26 ea ςa: illa Mμ

27 populari opinione αa

28 huic ςa (s1)

29 attulissetis ςa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: