previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent. [165]

obiectum est C. Vibium1 capacem2 ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus3, L. Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. at4 heres est Cluentius. intestatum dico esse5 mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris6 huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem videtis. [166]

alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis7 dicerem per8 quae nunc paucis percurrit oratio mea. [167] quid umquam habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre9 deesse non possint10? id11 quod iam intellegetis. an ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? quod autem tempus veneni dandi illo die, illa12 frequentia? per quem porro13 datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim14 se ipsa defendit15. [168] nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen16 et impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa17 fert, sibi tamen18 non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. quis19 huic rei testis est? idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem20 propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco21 testem in A. Cluentium constituere, is hunc22 suo testimonio sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut23 ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret24.


1 C. om. a

2 Capacem Mμ: Capacum ς: Cappadocem b2ψ2a

3 Pretorius ςa

4 at (aut M) heres est Cluentius Mς: om. bψa

5 esse dico ς

6 ex edicto praetoris ψ2a (?ς): praetoris edicto Mμ

7 verbis om. Quintil. ix. 2. 48

8 per αa: om. Mμ

9 viva matre ςa: matre viva Mμ

10 possint ςa: possent Mμ

11 id ςa: om. Mμ

12 illa ςa, Quintil.: in illa Mμ

13 porro deinde Quintil.

14 enim ςa: enim iam Mμ

15 defendit ςa: defendat Mμ: defendet C. Stephanus

16 crimen αa: om. Mμ

17 illa om. ςB

18 tamen ed. V: tum Mμa

19 quis qui ς

20 quem ad (ad s) quem ςa

21 loco luctu Sylvius

22 hunc Mμ: nunc ςa

23 ut ςbψa: uti Mς

24 adferret adderet ς: adduceret s

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: