previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. [98]

quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae1, qui causam de ambitu dixerunt, qui2 accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint3, cum4 in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere. quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit. [99]

quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum5; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio6, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc7 quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in8 Oppianici iudicio postea, reticuit9 atque suppressit10. [100] omitto et haec et alia permulta quae illo11 iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis12 hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est13 cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se14 accepisse dicebat. [101] inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae15, quibus subscripsit reges ab se16 in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius17 fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est; [102] Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa18 egimus probaverunt. quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et,19 cum ita constitutum sit ut20 in illa21 culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur22, Oppianici pecunia post iudicium factum ab23 iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?


1 Ti. a, Quintil. v. 10. 108: T. Mμ

2 dixerunt qui dixerunt, quia Nettleship: dixerunt. Quid? Peterson

3 probarint Mbς: probaverint ψa

4 cum quod ς, ed. V

5 condemnatum ςa: damnatum Mμ

6 Mam. Aemilio Manutius (consul erat A. V. C. 677): M. Aemilio Mμa

7 dc Mμ: xxxx αa

8 in om. ςa

9 reticuit ςb1ψ2a: retinuit cett.

10 repressit ς

11 in illo coni. Müller (cf. §99)

12 honestis ςb2a: honestissimis Mμ

13 est Mμ: sit ςa

14 se om. ςa

15 ad Iuturnae b2ψ2s2: adiutura ς: ad Diuturnae PMμs1

16 a se ςba

17 eius omnes a

18 tota causa hinc usque ad vv. non quaerunt (§107) defic. Mb1ς: lac. supplet ς in pag. insuta: supplem. hab. in mg. b, in mg. b, in textu χψa

19 est, et scripsi: est codd. (fort. si post Oppianicus supplendum

20 ut P: uti cett.

21 illa ulla ς: nulla bχψ2

22 reperietur P

23 ab P: a cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: