previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [92] hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam1 legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? 'non' inquit; 'sed ille idcirco illis2 legibus condemnatus est, quod contra aliam3 legem commiserat.' qui hoc confitentur, possunt idem4 illud iudicium fuisse defendere? 'ergo' inquit 'idcirco5 infestus tum populus Romanus6 fuit C. Iunio7, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.' num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura8 totius negoti nunc est ac tum fuit? non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. [93] quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum9 Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose10 ac populariter concitatas. accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat. [94] nuper apud C. Orchivium11, conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis12 non est constitutus, non quo13 illi aut exlegem esse Sullam14 aut causam pecuniae publicae contemptam atque15 abiectam putarent16, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse17 non putaverunt18. quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens19, non modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatum20, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices21 statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet.


1 aliquam ςa: om. Mμ

2 illis Pςa: his Mμ

3 aliam aeliam αs

4 iidem (idem) illud Pςa: illud idem Mbψ

5 inquit idcirco Pςa: idcirco inquit Mμ

6 populus Rom. ςa: PR. Pψ1: praetor Mb1ς: tr. pl. b2ψ2

7 fuit C. Iunio P: Iunio fuit Mμa

8 natura om. P

9 tum (cum s) ςa: tunc Mμ

10 seditiones a

11 C. Orchivium ςa: Corchium P: C. Orchinium Mμ ab ςMb1ψ: a b2ςs

12 residuis Mμ: repetundis αBa

13 quo Mμa, Nonius p. 10. 25: quod P, Priscian. (K. ii. 280)

14 esse Sullam arbitrantur Priscian.

15 atque om. P

16 putarunt Nonius

17 posse Mς: p. ς: posse publice b: posse p. r. ψ1: posse publice non ψ2: publice a

18 putarunt a

19 pudens cod. Graevii: prudens Mμa

20 placatum ςa: pacatum PMμ

21 illi iudices om. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: