previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. [117]

sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria1. qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda2 sunt, ut a me cum huiusce periculi tum3 ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti4 plerique vestrum5 sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis6 constituta necessitudo7 est8. [118] qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem9 meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum10 fidem et diligentiam tum11 vim animi libertatemque dicendi, ex12 hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim13. A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius14 defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur. [119]

video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum15 commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa16 ponam illud unum17, C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea18 factum et, cuius mores erant a censoribus19 reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset. [120] nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus20 furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse21 L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei22 non modo in senatum redierunt sed etiam illarum23 ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt.


1 animadversio atque auctoritas censoria Manutius: animadversionem atque auctoritatem censoriam Mμa

2 faciunda a

3 periculi tum periculo a

4 sicuti ςa: sicuti et Mμ

5 vestri a

6 officiis Manutius: officii Mμa

7 necessitudo Mμ: consuetudo αa: censuit B

8 est om. a

9 orationem Angelius: rationem Mμa

10 cum ςa: om. Mμ

11 tum eam ς

12 ex ςa: in Mμ

13 possim ςa: possum Mμ

14 huius Mμ: eius ςa

15 illud primum ςa: primum illud Mμ

16 exempli causa ψ2a (? ς

17 unum illud s

18 esse ipsum postea ςa: ipsum postea esse Mμ

19 erant a censoribus ςa: a censoribus erant Mμ

20 libertum ςs1

21 ipse ille ς

22 ei om. μ

23 illarum om. Mς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: