previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. [130] verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. iactata res erat in contione a tribuno seditioso1; incognita causa probatum erat illud2 multitudini; nemini licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. in invidiam porro magnam illa iudicia venerant. etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum3 invidia versata. praetermitti ab4 censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. homines, quos ceteris vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipso5 tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate rem6 reprendisse. [131] quod si hanc apud eosdem7 ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis8 certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista9 subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in P. Popilium10 qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis11 qui condemnarunt, causa cognita sibi12 dixerint13 non liquere! [132]

verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum14 accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit15 et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis16 esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non17 putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet18 esse oportere?


1 a tribuno seditioso om. P

2 erat illud P: illud erat cett. multitudini nemini licitum P, Ant. Augustinus: multitudinem inilicitum ς: multitudinem illicitum cett.

3 tabellarum P, Garatoni: tabularum cett.

4 ab P: a cett.

5 ipso in ςb2ψ2a

6 rem scripsi: iudicia P: illa iudicia cum equestri ordine cett. (cf. Zielinski p. 177)

7 eosdem P: eos cett.

8 praeditis P: om. cett.

9 ista Ernesti: ipsa codd.

10 P. Vrsinus: L. codd.

11 iis bχψ: his ςa

12 sibi bχψ: sibi esse ςa

13 dixerint ed. R: dixerunt codd.

14 iudicat eum scripsi: iudicat... ς: iudicat cett.

15 relinquit Lambinus: reliquit codd.

16 gratiis ς: gratis cett.

17 standum ne ςb1χψ

18 putet Mμ: putat ςa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: