previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [15] O mulieris scelus incredibile et praeter hanc1 unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuisse2, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. [16] tulit hoc commune dedecus3 familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse4 faciendum quam ut illa5 ne uteretur, ne quae6 videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum7 etiam probare suo iudicio putaretur. [17]

initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. pertinuisse hoc ad causam tum8 cum reliqua cognoveritis intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi9 sit mater10, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa11 natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum12 pericula defendenda13 adiungerer14, non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror. [18] nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero15 sic agitur16 ut prorsus reticere17 nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa18 omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin19 erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis20, quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.


1 hanc causam (post unam b2) add. αa

2 timuisse Mμ, Quintil. iv. 2. 105: timuisti αa

3 dedecus ςa: dedecus iam Mμ

4 esse αa: om. Mμ

5 illa ςa: illa matre Mμ

6 ne quae Garatoni: nam quae ςa: ne quam Mμ

7 verum σψ2a: sed Mμ

8 tum ςb2a: tunc Mμ

9 cuiuscumque modi αa: cuiusmodicumque Mμ

10 sit mater ςa: mater sit Mμ

11 in ipsa Mμ: ipsa ςa

12 hominum ςa: omnium b2ψ2: amici b1: animum Mψ1

13 defendenda a (? ς): depellenda Mμ

14 adiungerer b2ψ2a: adhiberer Mμ

15 sed vero σψa: sed vere b2: sed ea vero Mb1ς

16 agitur σψ1s: agit Mςt: angitur b2ψ2

17 reticeri a (? ς

18 illa accusatio, illa scripsi: illa accusatio Mςa: haec accusatio Lambinus: del. Gulielmius

19 sin Pςa: sin autem Mμ

20 debebitis P: debetis Mμa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: