previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [73]

manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam. res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. in ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiare1: “Dixerunt.” hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. [74] in consilium erant ituri iudices xxxii. sententiis xvi absolutio confici poterat. HS2 xl3 milia in singulos iudices distributa4 eum numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. atque etiam casu tum, quod5 illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. facile hoc habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo6 in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit. [75] consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut Staienus scire posset quid7 cuique deberet8. Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant9 sententias eorum quos corruptos esse10 putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur.


1 pronuntiari pauci dett.

2 HS ςs, om. cett.

3 XL scripsi: XXXX ςbψa: DCXL (vel DCLX) quadragena Mς

4 milia... distributa milibus... distributis αs

5 quod quodam ςa

6 illo P: Aelio ςt: Staieno cett.

7 quid quod ςa

8 deberet ςa: deberetur Mμ

9 exspectabant ςa: spectabant (spera- ψ1) Mμ

10 esse P: om. Mμa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: