previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. iam hoc non1 ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae2 plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando3 revertantur. [68] Staienus ille biennio ante cum4 causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum. itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum5 excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi. [69] ille autem6, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere posset. sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id pervenit quod confici potuit; HS7 dcxl8 deferri ad se domum iussit. quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem. [70] itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera9 dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.


1 non ςb2ψ2a: om. Mb1ψ1

2 monitae αa, Ammianus Marcell. xiv. 2: dominante Mμ

3 sunt aliquando ςa: aliquando sint Mμ

4 cum Ascens. (2): quam Mμa

5 suis eum ςa: eum suis Mμ

6 autem σψ2a: om. Mμ

7 HS ςa: et Mμ

8 dcxl scripsi: XXXX ςs: sexcenta (sestertia M) quadraginta milia (om. milia ψt) cett. (cf. §§82, 87)

9 vera ςa: vere Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: