previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

69. [195] vos, iudices, quos huic A. Cluentio quosdam alios1 deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentum2 misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudicesincredibile dictu est, sed a me verissime diceturomnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent3 in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace4, non5 domesticis copiis esse tutum6. quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat. [196] non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides. praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. itaque eis7 eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent verum etiam curam animi ac dolorem. quae dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam8 detulistis adsurgite. [197]

ex lacrimis horum, iudices, existimare9 potestis omnis haec decuriones decrevisse lacrimantis. age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, quanta cura est10! non illi in libellis laudationem decretam11 miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. adsunt Ferentani12, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos13, laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt. [198] iam qui in agro Larinati14 praedia, qui negotia, qui res pecuarias15 habent, honesti homines et summo splendore praediti16, difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. non multi mihi ab uno sic diligi videntur ut hic ab his17 universis.


1 quosdam alios ςAπφ: quos alios t: alios cett.: quasi aliquos Classen

2 parentium Aφ (cf. Rosc. Am. 67)

3 possent a: possint (-it χ) cett.

4 communi Italiae pace om. π1, ed. Guar.

5 non Madvig: in codd.

6 tutum Naugerius: totum codd.

7 itaque iis b2a: itaque χ: ita quis cett.

8 eam a: iam cett.

9 existumare ςA

10 quam ... cura est om. b1χψ1

11 laudationem decretam b2ψa: laudationum decreta cett.

12 Ferentani b2a: Frentrani ςAπb1: Frentani φχψ Marrucini πb: Marrucinii cett.

13 honestissimos homines bψ Boviano Beroaldus: Boiano codd.

14 Larinate ςA

15 pecuarias Manutius: pecuniarias codd.

16 et ... praediti om. b1

17 iis σχa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: