previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. id adeo sic cognoscite. quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet1 negare? quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium2 pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? [81] qua re invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur?

versatam esse3 in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab4 reo. dicit accusator5 haec: 'primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset6, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' quid contra reus? 'primum ipsam7 multitudinem criminum et atrocitatem8 pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.9' [82]

age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis10, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? Albiana11 pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus12 venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl13, tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?


1 audet ςa: id audet Mμ

2 temptatum esse iud. ςa: iud. temptatum esse Mμ

3 esse om. a

4 an ab an a s: an t

5 dicit accusator ςa: accusator dicit Mμ

6 fuisset ςa: esset Mμ

7 ipsam Mμ: iam αa

8 criminum et atroc. ςa: et atroc. criminum Mμ

9 omnes... continerentur s

10 agitatis ςβψa: agitis Mς

11 Abbiana σψ2s

12 ducibus Mμ: iudicibus ςBa: indicibus Nettleship

13 dcxl Mμ: XXXX ςa (add. milia ςs

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: