previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae1 quam odio pareatis. [159] est enim sapientis iudicis2 cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat3 cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse4 nec5 sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique6 aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a7 nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus. [160] haec si T. Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei8 dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor.

reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi9 et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent.


1 religionibus ... vestris (nostris s) ςa

2 iudicis meminisse se hominem add. b2ψ2a (?ς

3 cogat om. a

4 reputare solum esse ςa: putare esse solum Mμ

5 nec ςb: neque cett.

6 maximique Manutius: maximeque codd.

7 a ςbs: ab cett.

8 rei ςa: rei publicae Mμ

9 fingenda esse sibi a (ς ?): sibi fingenda esse Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: