45.
[126]
quid igitur censores secuti sunt?
ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent
praeter sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil
tabulis, nihil aliquo gravi1 argumento comperisse, nihil denique
causa cognita statuisse dicent. quod si ita fecissent,
tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret.
non utar exemplorum copia quae summa est, non rem
veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum
proferam. nuper hominem tenuem, scribam aedilicium,
D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium2 Q. Publicium
praetores et M. Plaetorium3 C. Flaminium aedilis
curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem
isti censores aerarium reliquissent4. cum enim in homine
nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo
statutum esset, quaerendum esse duxerunt5.
[127]
nam haec
quidem quae de iudicio corrupto6 subscripserint7 quis est qui
ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in
M'. Aquilium8 et in Ti. Guttam video esse subscriptum.
quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant9;
ceteri videlicet gratiis10 condemnarunt. non est igitur circumventus,
non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana
contione habebatur11, omnes qui Oppianicum condemnarunt
in culpa sunt ac suspicione ponendi. duos solos
video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari.
aut illud adferant, aliquid eos12 quod de his duobus habuerint
compertum de ceteris comperisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 aliquo gravi ςa: gravi aliquo Mμ
4 reliquissent Mς: reliquisse subscripserunt (scripserunt s) ςbψa: reliquisse subscripserint b2ψ2
6 iudicio corrupto hinc defic. Mς usque ad §132, opinione standum, lac. supplet ς in pag. insuta, supplem. in textu hab. bχψ a
7 subscripserunt cod. Graevii
8 M'. Manutius: M. codd. Ti. Schütz: T. (Titum) codd., cf. §98
9 iudicant Madvig: dicant codd.: quid Angelius
11 in illa Quinctiana contione habebatur Graevius: illa Quinctiana contiones habebantur (haberebantur ς) σχψ: illae Quinctianae contiones habebantur cett.
12 eos Peterson: esse codd.: sese Leclerc
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.