previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. [136]

at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem1 paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus diceretur2, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum? quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! “si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.” Vtrum videtur id senatus3 factum iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A. Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. [137] sed quaero a vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat4. non tulerunt; et quod tu habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium restinguendum, id postea5 referendum6 ad populum non arbitrarentur. ipse deinde populus Romanus qui L. Quincti7 fictis querimoniis antea8 concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et legem9 repudiavit. [138] ex quo intellegi potuit, id quod saepe dictum est, ut mare quod sua natura10 tranquillum sit ventorum vi agitari atque turbari, sic11 populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.


1 populi concitator rem scripsi: populi concitatorem ς: populo concitato rem cett.

2 diceretur ςa: esse diceretur Mμ

3 id senatus ςa: senatus id Mμ

4 decreverat ςa: decreverit Mμ

5 ut quod... id postea Peterson: ut id quod... id postea Mμa: fort. ut id quod... ii postea

6 referendum αa: perferendum Mμ: ferendum Manutius

7 Quinctii ςa: Quinctii, tribuni plebis Mμ

8 ante ςs

9 quaest. illam et legem ςa: illam legem et quaest. Mμ

10 natura sua ςa, contra Rufinian. (Rhet, M. p. 44)

11 sic ςa, Rufinian.: sic et Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: