previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57.

interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem1 publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur2 per paucos iudices astringatur. [156] agit enim sic causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos3 auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam dicit4 ea lege, qua lege5 senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse. [157] hic nunc est quiddam6 quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae7 status est ut omnis mihi cura et8 opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: '“qui coierit”,' quod quam late pateat videtis. '“convenerit”'; aeque incertum et infinitum9 est. '“consenserit”'; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum10. '“falsumve testimonium dixerit”'; quis de plebe Romana testimonium dixit11 umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo. [158] sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur12 qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur.


1 remque σψ2 since Mμ: se sine αa: ipsum sine Manutius

2 arbitretur ςa: arbitraretur Mμ

3 vos (ius) auditis et attenditis ς: vos attenditis et auditis cett.

4 causam dicit eques Rom. a

5 qua lege Mμ: qua ςa

6 quoddam a

7 vitae meae a

8 et ςa: atque Mμ

9 incertum et infinitum ςa: infinitum et incertum Mμ

10 occultum ςa: occultum est Mμ

11 dixerit ςa

12 facesseret s

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: