previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [36]

quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit1 et quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino2 perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas3 accommodata4. qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata Larini est, res translata Romam5; inire6 enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse7 arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus8 est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis9, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. [37] cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi10 pernoctarat11 ibi diem12 posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur13. Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur. [38] qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q.14 Manli15 qui tum erat triumvir constituunt. atque illic16 continuo nullo teste, nullo indice recentis17 malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese18 consilio Oppianici interfectum fatetur. extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio; [39] index Avillius ex altera parte coram tenetur. hic quid iam19 reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex20 petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum21 suffragiis populi pervenerat. itaque tum cum22 Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam23 manifestam relinquit24. ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum25 cum testibus multis tum vero illius testamento26 comprobabatur; in quo27 Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.


1 recenti re fuit P: fuit recenti αa: recenti re (om. re b1ψ1) Mμ omnium Mς: in omnium ψ2a (? ς): omni b1: omni omnium b2

2 Larino Pςa: Larinas Mμ

3 exercitandas P

4 accommodata Arusian. (K. vii. 452): accommodatus Mμa

5 Romae ςBs

6 inire Pb2ψ: iniri Mb1ςa

7 posse se Mommsen

8 secutus a

9 quibus conviviis om. a

10 ubi P: ibi Mμa

11 pernoctarat Müller: pernoctaret Mμa

12 ibi diem Pa: ibidem ς: et ibidem ς: et ibi diem Mbψ

13 discedit ba

14 Q. om. a

15 Manli (-ii) Pςa: Manilii Mμ

16 illic ςa: ille Mμ

17 recentis om. s

18 a sese σψ2a: ab se Mμ

19 quid iam ςa: iam quid Mμ

20 sed ex ex a

21 tum triumvir Reid

22 tum cum αa: rem cum Mμ: cum B, Baiter

23 et tam αa: et Mμ

24 reliquit ςa

25 Asuvianum Mμ: Avillianum αa

26 illius testamento scripsi: illius Avillii ςt: indicio (indiciis s2 in ras.) Avillii cett. comprobatur αa

27 in quo adlegatos add. ς (e nota marginali a legato, i. e. a testamento, credo, ortum): inter (ad inter b1) adlegatos add. Mμ: ad (om. ad ψ2) inter allegatum add. b2ψ2: alligatum add. a

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: