previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. [128] nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e1 consuetudine militari transtulisse. statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito2 in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueret3, amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. [129] hoc tu idem facies censor in senatu legendo? si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu4 non animadvertes5 in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac6 severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in7 eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? aut quam8 condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues9 improbitati senatoris? quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortito10 id ipsum factum esse oportuit. sin autem sortiri ad poenam et11 hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem12 non oportet.


1 e Baiter: om. codd.: a Naugerius

2 sortito Classen: sortitio ςa: sortitione bχψ (cf. §129)

3 ne quis... delinqueret scripsi: ne... delinqueret ςb1χψ1: qui... deliquerat b2ψ2a

4 tu ut ςb1ψ1

5 animadvertes Lambinus: animadvertis (-tas b1ψ1) codd.

6 ac P: et cett.

7 quis in ςbψa

8 convenire aut quam P: oportere convenire ut (ut ad a) quam cett.

9 constituas a

10 sortito scripsi: sortitio ς: sortitione cett. (cf. §128)

11 et P: ad cett.

12 et turpitudinem om. P (cf. Verr. 1. 23)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: