previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. [133]

at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse1, cum animadversum esset in iudices. qua de re tota2 si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam. [134] non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse3; si qui contra vellet dicere4, usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra5 diceret, iussit equum traducere. ita6 is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt7 ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset. [135]

Vnum etiam est quod me maxime perturbat8, cui loco respondere vix videor posse9, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob10 Oppianici condemnationem11 pecuniam accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret12 quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium13 iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium14, hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.


1 potuisse posse Madvig

2 tota om. a

3 periurasse ς

4 vellet dicere ςa: dicere vellet Mμ

5 nemo contra ςa: contra nemo Mμ

6 ita ςa: itaque Mμ

7 consuerunt Mμa: consuerant Angelius

8 perturbat αa: conturbat Mμ

9 vix videor posse σψ2a: posse vix videor Mμ

10 ob (ab t) αa: ad Mμ

11 condemn. σψ2a: damn. Mμ

12 adiungeret αa: coniungeret Mμ

13 censorium ςa, Quintil. v. 13. 33: censorum Mμ

14 censorium Quintil.: censorum (-rem b2s) Mμa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: