previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. atque ut existimetis me necessario1 de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint2 brevissime esse defensa. [161]

Cn. Decidio3 Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit4. ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique5 cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos6 vim et manus attulisse. cum quaedam in callibus7, ut solet, controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est. [162] P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro8 legatum ex testamento infitiatum esse. non est ita; sed cum HS xxx9 scripta essent pro HS xxxx10 neque ei cautum satis11 videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. primo deberi12 negavit, post sine controversia solvit. Cei13 cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. mulierem cum emisset a14 sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio reddidit Ceio15. [163] Ennium esse quendam cuius bona teneat habitus. est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis16 habiti furti egit, nuper ab ipso habito petere coepit. hic illo17 privato iudicio, mihi credite, vobis18 isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum19, A. Bivium20 quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse. [164] habetis, iudices, quae in totam causam21 de moribus A. Cluenti quem illi invidiosum esse reum volunt22 annos octo meditati accusatores conlegerint23, quam levia genere ipso, quam falsa re, quam brevia responsu24!


1 me necessario ςa: necessario me Mμ

2 potuerint ςa: potuerunt Mμ

3 Decidio bψa (cf. C. I. L. 1187. 8): Decitio M: Decio ς (cf. Tac. Dial. 21)

4 dixit ςa: dixisti Mμ: dixistis Manutius a nullo Bs

5 omnes eius amici necessariique (om. omnes ς) ςMμ: eius amici necessariique omnes a

6 villicos ς, Sylvius: villicum cett.

7 callibus Ernesti: collibus Mμa

8 Floro ςa: Florio Mμ

9 XXX] sexcenta triginta ς

10 XXXX ς: XXX M: CCC μa

11 cautum satis ςa: satis cautum Mμ

12 deberi Mμ: debere a

13 Cei σψ2a: GN. Mμ

14 a ςa: de Mμ

15 Ceio a: Celo (-io μ) Mμ

16 servis a: servi ς: servo Mμ

17 illo fort. in illo

18 nobis ed. V

19 hospitem ςa

20 A. Bivium ςMs: A. Brivium bψ: Ambivium t

21 causam αa: vitam Mμ

22 esse reum volunt ςa: reum (re niti b2ψ2) volunt esse Mμ

23 collegerint ς: collegerunt cett.

24 responsu Mς: responso αa: responsa b1ψ1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: