previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5.

A. Cluentius habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps1. is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. cum essent eae2 nuptiae plenae dignitatis, [12] plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam Sassia, mater huius habitimater enim a me in omni causa3, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis4. ea igitur mater habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur5; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor6, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret. [13] animum adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere7 posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat. [14] ecce autem subitum divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, ut8 a viro non libenter. tum vero illa egregia ac9 praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare10 gaudio coepit, victrix filiae non libidinis; diutius11 suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.


1 princeps Ba, Quintil. iv. 2. 130: facile princeps Mμ

2 eae s: hae (hec b) Mμ

3 in omni causa ςa: nominis causa Mμ: om. Quintil. Declam. 388

4 ducetis Mμ: iudicabitis ψ2s (? ς

5 continebat a: se continebat Baiter

6 non pudor ςBa: non pudor, non pudicitia Mμ

7 se sine scelere ςa, Arusian. (K. vii. 504): sine scelere se Mμ

8 ut μa: aut ς: at M

9 ac Mσψ: et ba

10 triumphare Ba: ac triumphare Mμ

11 diutius ςa: itaque diutius Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: