previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini. [26]

primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, habiti matremillam cuius virum A.1 Aurium occideratconcupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. [27] petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum2 viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris3 filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo4 sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia5 natus Teani6, quod abest ab7 Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis8 aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil9 mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens10 visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est. [28] atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime11 confirmato12, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse13 delenitam videret. ita, quod14 ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse15, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.


1 A. om. ςa

2 domum σψ: dextram ς: om. Mb

3 ille tres ςa: tres ille Mμ

4 domo quoquo modo Orelli

5 Pappia ςa

6 Teani Teano Bb2ψ2a, Arusianus (K. vii. 455): Teani Apuli Mb1

7 ab M, Arusianus: a μa

8 publicis om. a

9 misera nihil mali ςa: nihil mali misera Mμ

10 hora und. cum valens in publico a

11 optime ςa: optima Mμ

12 confirmata b2

13 esse αa: om. Mμ

14 ita quod b2σψa: itaque ςMb1: itaque quod Naugerius (cf. §190)

15 esse solent ςa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: