previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [40]

quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe victorem per quem interfecerat plurimos1 mulier exclamat se ab eo nullo modo velle curari2 quo curante omnis suos3 perdidisset. tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum4 qui casu tum Larinum venisset adgreditur et cum eo HS duobus5 milibus, id quod ipsius tabulis est6 demonstratum, transigit. L. Clodius, cum7 properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima8 potione mulierem sustulit neque postea Larini punctum est temporis commoratus. eadem hac Dinaea testamentum faciente, [41] cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius9 fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. vos tamen similem sui eum10 fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam11 rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabat12; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant. [42] hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset habitus, iudices, si id praetermittere suo salvo capite13 potuisset. erat huic inimicus Oppianicus, erat, sed14 tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitae. sed cum esset haec ei15 proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo modo emori maluit. [43]

atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi16 condemnari, necesse fuisse intellegetis.


1 per... plurimos del. Lambinus

2 curari velle αa

3 omnes suos αa: suos omnes Mμ

4 foranum (-eum B) ςBa

5 HS OOOO??? Mμ: duo milia αBa: duobus milibus HS Müller

6 ipsius tab. est ςBb1a: ipsius tab. tum est Mμ: est ipsius tab. tum b2ψ

7 cum σψ2a: qui Mμ

8 prima una B

9 huius ςa

10 similem sui eum ςa: eum similem sui (om. sui b1ς) Mμ

11 nemo iam ςa: iam nemo Mμ: nemo Quintil. ix. 3. 38

12 iudicavit a (? ς

13 suo salvo capite ςa: salvo capite suo Mμ (cf. Zielinski p. 199)

14 erat sed erat t1

15 ei ςbs: illi Mσψ: om. t

16 illi ςb2a: illum Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: