[141]
tutores haec1 nesciunt; quod
actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum;
nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero
non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta
die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato.
itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus.
accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius
patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique
excidit. quid ageret2 coepit cogitare; si opus pupillo
redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset,
sibi nullam praedam esse. itaque excogitat—
quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset3 dicere,
'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum4, nihil veteratorium
exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua
reperientur, impudentia, amentia, audacia.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.