[151]
postremo
illa quidem certe tibi praecisa defensio est1, in qua tu
semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus
es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse,
annonae prospexisse. non potest hoc dicere is qui negare
non potest se unius agri decumas xxx milibus modium
minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc
concedam, Minucio ideo te2 non tradidisse quod iam addixisses
Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego
exspecto cupioque te illud3 defendere)—verum ut ita sit,
tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare4,
magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo
pluris voluerit5 emere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.