[148]
sed ineptum est de tam perspicua
eius1 impudentia pluribus verbis disputare, praesertim
cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem
contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit:
REDIVIVA SIBI HABETO; quasi quicquam redivivi ex opere
illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur.
at enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem
ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de
populo accedere. omnes exclusi sunt non minus aperte
quam pupillus. diem praestituit operi faciundo Kalendas
Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis
excluduntur omnes.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 eius V: istius pr rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.