[155]
reducam iterum equitem Romanum,
L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni
tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt,
conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem
nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam
fuerit T. Herennius1, is quem ille argentariam Lepti fecisse
dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex
conventu Syracusano2 qui eum non solum cognoscerent sed
etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen
inspectantibus omnibus Syracusis3 securi percussus est.
hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium
Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.