[23]
Verris mores improbos impurosque nostis:
fingite vobis si potestis, aliquem1 qui in omnibus isti2 rebus
par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is
erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed3 corpore
atque ore significat, immensa aliqua vorago est aut4 gurges
vitiorum turpitudinumque omnium. hunc in omnibus
stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris
conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum
similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius,
qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac
disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre
vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis
quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam
poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris
et corporis,—quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre
possent,—uni isti suavis et iucundus videretur. ille erat
in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus,
ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris
filio saltare in convivio5 nudus6 coeperat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.