[95]
hic qui Romam
pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore
navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora
quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos
suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna1, sic videbatur
omnibus.
itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius2
consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis
videretur, ne absentes homines in provinciis rei
fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius
crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in
senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum3
rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum
proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque
sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVS4 FACTVS
ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERI5 PLACERE, ET, Sl
QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.