[11]
in hac causa frumentaria cognoscenda haec
vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum
omnium1, de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis,
de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque2 populi
Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima
vobis videbuntur3, quam varie et quam copiose dicantur
exspectare nolite.
neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem
opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda
populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria
maxime; nam4 ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia,
hac vero alimur ac sustinemur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.