[178]
tenetur igitur aliquando, et in
rebus cum maximis tum manifestis tenetur; atque in eam
fraudem mihi videtur1 divinitus incidisse, non solum ut eas
poenas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa etiam
scelera eius in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur.
etenim nova quoque alia res, iudices2, exstitit3 in hoc
crimine, quae tollat omnem dubitationem superioris illius
decumani4 criminis. nam ut illud missum faciam, permultos
aratores in alteras decumas et in haec DCCC milia
modium, quod emptum populo Romano darent, non habuisse,
et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex
quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse,—ut
hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum,
potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in
tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque
omnis fructus agri decumani fuisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.