[80]
quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum,
quod necesse est, pecuniam accepisse. quidni iste neget?
at eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus
eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit
pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem
pecuniam ab accusatoribus1 dari; dicent hoc multi Siculi,
dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri
filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo
pecuniaque patria privatus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 pecuniam ab accus. O (prob. Ziel. p. 194): ab accus. pec. rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.