[87]
atque haec ex publico Tissensium testimonio
cognoscite. TESTIMONIVM PVBLICVM TISSENSIVM.
obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius
apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent,
aliquanto plus ipsi lucri1 auferant quam quantum
populo Romano decumarum nomine daturi sunt2! haec
aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris3 dignitas, ut
servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus,
hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum
numero essent, servi in publicanorum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.