[164]
haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset:
velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam
sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit.
eadem opinor omnia convenire. neque enim, si maxime
statuae deiectae essent ego eas1 vobis possem iacentis ostendere;
hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse
statuas2 C. Verris demoliendas. hoc mihi Metellus non
eripuit; haec3 etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur,
tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in
suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos
rogarem4 ut coniecturam faceretis qualem in his5 rebus in
me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus rebus6 obesse
mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit,
in qua nihil obfuit. sed ego Metello non irascor neque
ei suam vacationem7 eripio, qua ille apud omnis utitur,
ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.