[158]
hoc modo iste sibi et saluti suae
prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas
quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper
aliquid demendo, mutando, interpolando1; eo enim usque
progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum
sine aliis maleficiis reperire possit2. eius modi subsortitionem3
homo amentissimus suorum quoque iudicum fore
putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis
suae4; cui ego nisi vi populi atque hominum5 clamore atque
convicio restitissem, ex hac decuria vestra6, cuius mihi copiam7
quam largissime8 factam9 oportebat10, quos iste adnuerat in
suum consilium sine causa subsortiebatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 mutando interpolando pq: post mutando habent brδ curando ne litura appareat, quae verba reperiuntur in margine cod. p (manu prima scripta)
3 subsortitionem Asc.: sortitionem p rell. (i, §51)
4 suae V: om. p rell.: v. Am. J. Ph. xxvi. 416 ego nisi V: nisi ego p rell. (ii, §64)
5 atque hominum Vπ: et hom. b rell. (v. Iordanum ad loc.)
6 vestra Vπb: nostra Asc. (Div. §73)
7 copiam codd.: potestatem Asc.
8 largissime codd.: -am Asc.
9 factam codd.: fieri Asc.
10 oportebat quos V: oportebat erepta esset facultas eorum quos p rell.: v. Am. J. Ph. l. c.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.